apocol. 8
(1.) * “non mirum quod in curiam impetum fecisti: nihil tibi clausi est. modo dic nobis qualem deum istum fieri uelis. Ἐπικούρειος θεὸς non potest esse: οὔτε αὐτὸς πρᾶγμα ἔχει τι οὔτε ἄλλοις παρέχει. Stoicus? quomodo potest «rotundus» esse, ut ait Varro, «sine capite, sine praeputio» [Men. 583 Astbury, Cèbe]? est aliquid in illo Stoici dei, iam uideo: nec cor nec caput habet. (2.) si mehercules a Saturno petisset hoc beneficium, cuius mensem toto anno celebrauit Saturnalicius [em. Bücheler : saturnalia eius codd.] princeps, non tulisset. illum deum ab Ioue, quem, quantum quidem in illo fuit, damnauit incesti? Silanum enim generum suum occidit. oro, per [add. Shenkl] ? quod sororem suam, festiuissimam omnium puellarum, quam omnes Venerem uocarent, maluit Iunonem uocare. “quare – inquit – quaero enim, sororem suam?” stulte, stude. Athenis dimidium licet, Alexandriae totum. (3.) quia Romae – inquis – mures molas lingunt, hic nobis curua corrigit? quid in cubiculo suo faciat nescit [corr. Bücheler : nescio codd.]; et iam
«caeli scrutatur plagas» [Ennius scen. 284 Vahlen = 187 Jocelyn].
deus fieri uult? parum est quod templum in Britannia habet, quod hunc barbari colunt ut deum et [transp. Ussing : et ut deum codd.] orant μωροῦ εὐιλάτου τυχεῖν?”
Polémiques et débats entre philosophes et divinités
Varron Men. 43 Astbury = 42 Cèbe ap. Non. 477,22 Mercier = 766 Lindsay
illic uiros
hortari ut rixarent praeclari philosophi
Varron Men. 144 Astbury = 131 Cèbe ap. Non. p. 452,1-3 Mercier = 724 Lindsay
et ceteri scholastici saturis auribus scholica dape atque ebriis sophistice aperantologia {consurgia} consurgimus ieiunis oculis.
Varron Men. 243 Astbury = 242 Cèbe ap. Porph. sat. 2,4,1 dicunt [sc. Epicurei] summum bonum ἡδονήν, sed rerum honestarum; unde Stoici hanc gulae et corporis libidinem criminantur *** τὴν ἀταραξίαν τῆς ψυχῆς, hoc est nihil timere nec cupere summum bonum esse. unde <V>arro dicit λογομαχίαν inter illos esse.
Lucien Iupp. trag. 4 et 6 Τιμοκλῆς, ὦ Ἥρα, ὁ Στωϊκὸς καὶ Δᾶμις ὁ Ἐπικούρειος χθές, οὐκ οἶδα ὅθεν σφίσιν ἀρξαμένου τοῦ λόγου, προνοίας πέρι διελεγέσθην παρόντων μάλα συχνῶν καὶ δοκίμων ἀνθρώπων, ὅπερ μάλιστα ἠνίασέ με· καὶ ὁ μὲν Δᾶμις οὐδ’ εἶναι θεοὺς ἔφασκεν, οὐχ ὅπως τὰ γινόμενα ἐπισκοπεῖν ἢ διατάττειν, ὁ Τιμοκλῆς δὲ ὁ βέλτιστος ἐπειρᾶτο συναγωνίζεσθαι ἡμῖν· εἶτα ὄχλου πολλοῦ ἐπιρρυέντος οὐδὲν πέρας ἐγένετο τῆς συνουσίας· διελύθησαν γὰρ εἰσαῦθις ἐπισκέψεσθαι τὰ λοιπὰ συνθέμενοι, καὶ νῦν μετέωροι πάντες εἰσίν, ὁπότερος κρατήσει καὶ ἀληθέστερα δόξει λέγειν. ὁρᾶτε τὸν κίνδυνον, ὡς ἐν στενῷ παντάπασι τὰ ἡμέτερα, ἐν ἑνὶ ἀνδρὶ κινδυνευόμενα; καὶ δυοῖν θάτερον ἢ παρεῶσθαι ἀνάγκη, ὀνόματα μόνον εἶναι δόξαντας, ἢ τιμᾶσθαι ὥσπερ πρὸ τοῦ, ἢν ὁ Τιμοκλῆς ὑπέρσχῃ λέγων. […] (6.) οὐκοῦν ἤδη κήρυττε [sc. ὦ Ἑρμῆ] καὶ παρέστωσαν ἅπαντες· ὀρθῶς γὰρ λέγεις.
apocol. 9
(1.) tandem Ioui uenit in mentem, priuatis intra curiam morantibus, <non licere> [add. Bücheler] sententiam dicere nec disputare. “ego – inquit – p.c., interrogare uobis permiseram, uos mera mapalia fecistis. uolo ut seruetis disciplinam curiae. hic, qualiscumque est, quid de nobis existimauit?” (2.) illo dimisso primus interrogatur sententiam Ianus pater. is designatus erat in kal. Iulias postmeridianus consul, homo, quantum uia sua fert, qui semper uidet ἅμα πρόσσω καὶ ὀπίσσω [Il. 1,343 ; 3,109 ; 18,250 ; Od. 24,452]. is multa diserte, quod in foro uiuat, dixit, quae notarius persequi non potuit et ideo non refero, ne aliis uerbis ponam quae ab illo dicta sunt. (3.) multa dixit de magnitudine deorum: non debere hunc uulgo dari honorem. “olim – inquit – magna res erat deum fieri: iam fabam mimum [Bücheler ad Cic. Att. 1,16,13 : famam uel fama mimum uel nimium codd.] fecisti. itaque ne uidear in personam, non in rem dicere sententiam, censeo ne quis post hunc diem deus fiat ex his qui ἀρούρης καρπὸν ἔδουσιν [Il. 6,142] aut ex his, quos alit ζείδωρος ἄρουρα [Il. 2,548 ; 8,486 ; 20,226 ; Od. 3,3 ; 4,229 ; 5,463 ; 7,332 ; 9,357 ; 11,309 ; 12,386 ; 13,354 ; 19,593]. qui contra hoc senatus consultum deus factus dictus pictusue erit, eum dedi laruis et proximo munere inter nouos auctoratos ferulis uapulare placet.”
(4.) proximus interrogatur sententiam Diespiter, Vicae Potae filius, et ipse designatus consul, nummulariolus. hoc quaestu se sustinebat: uendere ciuitatulas solebat; ad hunc belle accessit Hercules et auriculam illi tetigit. censet itaque in haec uerba: (5.) “cum diuus Claudius et diuum Augustum sanguine contingat nec minus diuam Augustam auiam suam, quam ipse deam esse iussit, longeque omnes mortales sapientia antecellat sitque e re publica esse aliquem qui cum Romulo possit feruentia rapa uorare, censeo uti diuus Claudius ex hac die deus sit ita uti ante eum qui{s} [del. Müller] optimo iure factus sit, eamque rem ad Metamorphosis Ouidi adiciendam.” (6.) uariae erant sententiae, et uidebatur Claudius sententiam uincere. Hercules enim, qui uideret ferrum suum in igne esse, modo huc modo illuc cursabat et aiebat: “noli mihi inuidere, mea res agitur; deinde tu si quid uolueris, in uicem faciam: manus manum lauat.”
Le topos de l’assemblée des dieux
Servius Aen. 10,104 accipite ergo animis : totus hic locus de primo Lucilii translatus est libro, ubi inducuntur dii habere concilium et agere primo de interitu Lupi cuiusdam ducis in republica, postea sententias dicere. sed hoc quia indignum erat heroo carmine, mutauit [sc. Vergilius]…
Virgile Aen. 10,116-117
hic finis fandi. solio tum Iuppiter aureo
surgit, caelicolae medium quem ad limina ducunt.





